Rozmiar: 15909 bajtów

- 76 -

1398. Juni 1.

Nos Consules Ciuitatis Rathibor una cum Scabinis nostris et senioribus Vniversis et singulis presentibus volumus non latere Quia sub a.d. millesimo ccc°. nonagesimo viij°. sabato Quatuortemporum quo in dei Ecclesia Canitur Karitas etc. dum pleno sederemus in Consilio, de iussu et mandato speciali Illustris principis Agnetis ducisse Rathibor. Sub voto ordinis b. Dominici in Monasterio Sanctispiritus, b. Marie Semper virginis etc. Constitutus personaliter honestus ac prudens vir Georgius Cocij quodam Privilegium verum et certum olim ducis Nicolai Sigillo roboratum nobis offerens et cum reverencia qua decuit nobis ex parte dicte ducisse Agnetis humiliter supplicavit, quatenus ipsum privilegium ad instanciam sui rescriberemus, quod accepimus et perlectum et bene intellectum transsumi fecimus, nostro quoque Sigillo maiori roborari. Cuius quidem tenor per omnia de verbo ad verbum sequitur in hec verba: In nomine etc. s. oben N. XXXVII.

Das Stadtsiegel ist auf einem Stückchen Pergament über grünem Wachs untergedruckt.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów